monumenta.ch > Plinius > sectio 246

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 11, 246
{C} nam simiarum genera perfectam hominis imitationem continent facie, naribus, auribus, palpebris, quas solae quadripedum et in inferiore habent gena, iam mammas in pectore et bracchia et crura in contrarium similiter flexa, in manibus ungues, digitos longioremque medium. pedibus paulum differunt; sunt enim ut manus praelongae, sed vestigium palmae simile faciunt. pollex quoque iis et articuli ut homini, ac praeter genitale - et hoc in maribus tantum - viscera etiam interiora omnia ad exemplar.